Bernardus Lichtenberg
beatus presbyter et martyr
* Ohlau 3° Decembris 1875°
† Hof 5° Novembris 1943°
dies memoriae: 5° Novembris
Conspectus biographicus
auctore
Bernardus Lichtenberg, secundus ex quinque liberis filius mercatoris Augusti LIchtenberg et Emiliae, eius iuxoris (cuius nomen gentile fuerat Hubrich), adolevit in Silesiae mediae oppido, cui nomen fuit Ohlau (hodie Polonice Oława, Latine Olavia), in regione protestantismo imbuta illis temporibus, quae «Kulturkampf» (contentio de cultura) appellantur, remotus a potestate regni Borussici. Post examen maturitatis in gymnasio humanistico Olaviensi superatum et studium theologiae in universitatibus Oenipontana et Vratislaviensi absolutum d. 21° m. Iunii a. 1899° a cardinali Kopp, episcopo principis dignitate ornato, in ecclesia cathedrale Vratislaviae ordinationem sacerdotalem recepit. Primum munus explevit ut capellanus tertius ecclesiae parochialis in oppido Nissa (Neisse). A mense Augusto anni 1900i in urbe Berolino, capite regni Germanici magis magisque crescente, indefesse et impavide curam animarum gessit, initio ut cooperator in ecclesia Sancti Mauritii, quae erat in regione Friedrichsberg-Lichtenberg (1900–1902), deinde in ecclesia Cordis Iesu in urbe Charlottenburg (1902–1903) et in ecclesia Sancti Michaelis in urbe Berolino (1903–1905), denique ut curatus in regione Friedrichsfelde-Karlshorst (1905–1910) et in regione Pankow (1910–1913). Post hos annos, quibus curam pastoralem cognovit, Lichtenberg d. 18° m. Martis a. 1913i parochus factus est eius ecclesiae Cordi Iesu dedicatae, quae sita est in urbe Charlottenburg (quae urbs tunc temporis nondum erat pars urbis Berolini). Quamquam innumerae et ingentes difficultates ad pecuniam et ad personas pertinentes obstabant, tamen ei contigit, ut a magna regione pastorali, quae triginta milia hominum catholicorum comprehendebat, quinque novas paroecias minores separaret. Pecuniam ad ecclesias aedificandas necessariam multis itineribus collectarum causa factis conquisivit. (Propterea anno 1926° etiam Chicagiam, urbem Americanam, petivit.) Erat sodalis illius factionis politicae, quae Zentrum appellabatur, et in coetu legatorum regionis Charlottenburg suas partes egit, quia id putabat officium sacerdotis proprium esse, ut pro parte catholica, quae erat pars minor populi, etiam publice certaret.
Postquam in urbe Berolino dioecesis episcopalis instituta est, Lichtenberg anno 1931° capitularis, anno 1932° parochus ecclesiae cathedralis, anno 1938° denique praepositus cathedralis factus est. Qua re intra hierarchiam ecclesiasticam locum superiorem obtinuit. Erat, si ita dicere licet, vir post episcopum secundus, qui honor «dignitas post pontificalem maior» dici solet. Consiliarius erat in ordinariatu episcopali, cuius officia erant haec: instituta mulierum consecratarum visitare, homines alcoholismo laborantes curare, homines ad fidem catholicam conversos colere, colonis et ante omnia illis hominibus catholicis «non-ariis» providere, qui a magistratibus nationalisocialisticis propter stirpem suam opprimebantur. Qui homines inde a mense Augusto anni 1938i a proprio Opere Ecclesiastico caritativo et pastorali sublevabantur.
Maxime autem innotuit illa deprecatio, quam Lichtenberg Iudaeorum persecutionibus commotus, quae nocte a die nono ad diem decimum mensis Novembris anni 1938i fiebant, in ecclesia cathedrali Sanctae Hedvigae dedicata publice protulit: «Quae heri facta sunt, scimus. Quid sit futurum cras, nescimus. Quae hodie facta sunt, ipsi vidimus. Foris templum ardet. Id quoque est aedificium Dei» (Memorabilia, quae Elisabeth Kleemann litteris mandavit; DAB V/26: Proc. doc. varia, W 24). Deinde Lichtenberg cottidie pro Iudaeis et Christianis «non-ariis» necnon pro omnibus ceteris, qui angustiis et persecutionibus premebantur, publice oravit.
In notatione quadam a Securitate Hitleriana d. 26° m. Aprilis a. 1940i conscripta Lichtenberg iudicatus est «fanaticus pugnator pro re catholica itemque fanaticus adversarius Nationalis Socialismi, qui ab eo ut haeresis et atheismus habetur. His temporibus studium eius praecipuum erat in eo, ut Opus Auxiliare institueret, quo Christiani non-arii adiuvarentur. Curabat, ut illi epistulas commendaticias et testimonia quaedam acciperent, quibus usi celeriter et facilius e Germania emigrare possent» (BArch, ZWArch D–H, ZB I 1584, fol. 249).
Fervida praedicatione episcopi Comitis de Galen (1878–1946) incensus Lichtenberg d. 26° m. Augusti a. 1941i protestatus est contra neces nomine »euthanasiae« dissimulatas, quibus homines corpore vel anima impeditos clam necabantur. Professus est: «Anima mea sacerdotalis premitur onere conscientiae scelerum, quae contra legem moralem et legem publicam fiunt. Etiamsi ego sim unicus, tamen a te, domine dux medicorum imperii (Herr Reichsärzteführer), rationem repeto illorum scelerum, quae tuo iussu et tua assensione fiunt et quae vindictam Domini vitae et mortis erga populum Germanicum excitabunt» (A.
In diem 26um m. Octobris a. 1941i annuntiationem de suggesto ecclesiae recitandam praeparavit, qua libello cuidam antisemitico sine auctoris nomine propagato, re vera autem a factione Hitleriana NSDAP conscripto et distributo obsisteret (Landgericht Berlin PK Js 37/41 [321.41]). Lichtenberg scripsit: «In domibus Berolini charta sine nomine scripta divulgatur, qua Iudaei gravissimis contumeliis afficiuntur. Ibi dicitur omnem civem Germanum, qui falsa humanitate adductus Iudaeos aliquo modo, etsi comitate tantum vel beneficio, adiuvaret, proditionem populi sui facere. Nolite seduci isto spiritu minime Christiano, sed agite secundum summum Iesu Christi mandatum: ‹Diliges proximum tuum sicut te ipsum›». Sed haec annuntiatio non iam potuit publice recitari, quod Lichtenberg d. 23° m. Octobris a. 1941i ab Occulta Civitatis Custodia (Gestapo) «propter actiones civitati infensas» comprehensus est. Cum d. 25° m. Octobris interrogaretur, aperte professus est se deportationem Iudaeorum omnesque condiciones cum eadem coniunctas ex animi sententia recusare, cum istae actiones contra summum mandatum Christianorum fierent, quod est: «Diliges proximum tuum sicut te ipsum». «Ego etiam in Iudaeo», inquit, «proximum meum cognosco, qui animam immortalem, secundum imaginem et similitudinem Dei creatam, habet. Quod autem iussum magistratus prohibere non possum, consilium cepi Iudaeos et Christianos Iudaicos in exilium comitari, ut eis ibi ut pastor animarum serviam. Hac occasione data Occultam Civitatis Custodiam oro, ut mihi talem potestatem concedant». In relatione finali Occultae Custodiae d. 3° Novembris conscripta proprie vituperatur «mens contumax» Bernardi Lichtenberg adversus regimen nationalisocialisticum eiusque actiones ad discriminationem phyleticam pertinentes, praesertim cum Lichtenberg compluries (sua sponte) se paratum esse dixisset ad animarum curam eorum hominum, qui castris tenebantur. Hanc facultatem, quae primo pertineret ad clausum Iudaeorum vicum nomine Litzmannstadt (Łódź), Occulta Custodia primo, etsi ambigue, promiserat, sed numquam serio consideraverat.
Die 3° m. Novembris a. 1941i iudex ordinarius Bernardum Lichtenberg comprehendi iussit, qui eodem die in custodiam inquisitionibus destinatam portatus est, cuius aedes sitae sunt in regione Alt-Moabit urbis Berolini. Captivus tenebatur in cella numero 367°. Contra mandatum comprehensorium Lichtenberg querelam detulit, quae d. 8° m. Novembris a iudicio speciali recusata est, quod Lichtenberg publicis precationibus suis «pacem publicam turbavisset». In illis enim precationibus inesse vituperationem actionum publicarum instigatoriam. Lichtenberg esse vehementer suspectum de scelere contra legem insidias subdolas vetantem commisso in duobus casibus et de crimine, quod iure praedicandi abusus esset. Eius comprehensionem esse iure factam, «quod verbis rei ipsius prolatis suspicandum esset eum libertate recuperata abusurum esse ad scelus repetendum et propter gravitatem sceleris non fore tolerandum, ut reus in libertatem dimitteretur». […]
[Textus Latinus hic propositus adhuc imperfectus est, sed propediem complebitur. Quod attinet ad mortem et beatificationem Bernardi Lichtenberg, videas, quaeso, textum Latinum breviorem sive versiones linguis vernaculis conscriptas.]
Bibliographia selecta Lichtenbergiana