Bernardus Lichtenberg
beatus presbyter et martyr

* Ohlau 3° Decembris 1875°
† Hof  5° Novembris 1943°
dies memoriae: 5° Novembris

Conspectus biographicus

auctore Godehardo Klein

Bernardus Lichtenberg, secundus ex quinque liberis filius mercatoris Augusti Lichtenberg et Emiliae, eius iuxoris (cuius nomen gentile fuerat Hubrich), adolevit in Silesiae mediae oppido, cui nomen fuit Ohlau (hodie Polonice Oława, Latine Olavia), in regione protestantismo imbuta illis temporibus, quae «Kultur­kampf» (contentio de cultura) appellantur, remotus  a potestate regni Borussici. Post examen ma­turitatis in gymnasio humanistico Olaviensi superatum et studium theologiae in universitatibus Oeni­pontana et Vratisla­viensi absolutum d. 21° m. Iunii a. 1899° a cardinali Kopp, episcopo principis digni­tate ornato, in ecclesia cathedrale Vratislaviae ordinationem sacerdotalem recepit. Primum munus ex­plevit ut capellanus tertius ecclesiae parochialis in oppido Nissa (Neisse). A mense Augusto anni 1900i in urbe Berolino, capite regni Germanici magis magisque crescente, indefesse et impavide curam animarum gessit, initio ut cooperator in ecclesia Sancti Mauritii, quae erat in regione Friedrichsberg-Lichtenberg (1900–1902), deinde in ecclesia Cordis Iesu in urbe Charlottenburg (1902–1903) et in ecclesia Sancti Michaelis in urbe Berolino (1903–1905), denique ut curatus in regione Friedrichsfelde-Karlshorst (1905–1910) et in regione Pankow (1910–1913). Post hos annos, quibus curam pastoralem cognovit, Lichtenberg d. 18° m. Martis a. 1913° parochus factus est eius ecclesiae Cordi Iesu dedicatae, quae sita est in urbe Charlottenburg (quae urbs tunc temporis nondum erat pars urbis Bero­lini). Quam­quam innumerae et ingentes difficultates ad pecuniam et ad personas pertinentes obstabant, tamen ei contigit, ut a magna regione pastorali, quae triginta milia hominum catholicorum comprehendebat, quinque novas paroecias minores separaret. Pecuniam ad ecclesias aedificandas necessariam multis itineribus collectarum causa factis conquisivit. (Propterea anno 1926° etiam Chicagiam, urbem Ameri­canam, petivit.) Erat sodalis illius factionis politicae, quae Zentrum appellabatur, et in coetu legatorum regionis Charlottenburg suas partes egit, quia id putabat officium sacerdotis proprium esse, ut pro parte catholica, quae erat pars minor populi, etiam publice certaret.

Postquam in urbe Berolino dioecesis episcopalis instituta est, Lichtenberg anno 1931° capitularis, anno 1932° parochus ecclesiae cathedralis, anno 1938° denique praepositus cathedralis factus est. Qua re intra hierarchiam ecclesiasticam locum superiorem obtinuit. Erat, si ita dicere licet, vir post episcopum secun­dus, qui honor «dignitas post pontificalem maior» dici solet. Consiliarius erat in ordinariatu epis­co­pali, cuius officia erant haec: instituta mulierum consecratarum visitare, homines alcoholismo la­bo­rantes curare, homines ad fidem catholicam conversos colere, colonis et ante omnia illis homi­ni­bus catholicis «non-ariis» providere, qui a magistratibus nationali­socialisticis propter stirpem suam op­pri­me­bantur. Qui homines inde a mense Augusto anni 1938i a proprio Opere Ecclesiastico caritativo et pastorali sub­levabantur.

Maxime autem innotuit illa deprecatio, quam Lichtenberg Iudaeorum persecutionibus commotus, quae nocte a die nono ad diem decimum mensis Novembris anni 1938i fiebant, in ecclesia cathedrali Sanctae Hedvigae dedicata publice protulit: «Quae heri facta sunt, scimus. Quid sit futurum cras, nesci­mus. Quae hodie facta sunt, ipsi vidimus. Foris templum ardet. Id quoque est aedificium Dei» (Me­mora­bilia, quae Elisabeth Kleemann litteris mandavit; DAB V/26: Proc. doc. varia, W 24). Deinde Lichtenberg cottidie pro Iudaeis et Christianis «non-ariis» necnon pro omnibus ceteris, qui angustiis et per­secu­tionibus preme­bantur, publice oravit.

In notatione quadam a Securitate Hitleriana d. 26° m. Aprilis a. 1940° con­scripta Lichtenberg iudicatus est «fanaticus pugnator pro re catholica itemque fanaticus adversarius Nationalis Socialismi, qui ab eo ut haeresis et atheismus habetur. His temporibus studium eius praecipuum erat in eo, ut Opus Auxiliare institueret, quo Christiani non-arii adiuvarentur. Curabat, ut illi epistulas commendaticias et testimonia quaedam acciperent, quibus usi celeriter et facilius e Germania emigrare possent» (BArch, R 58/5886 II, fol. 249).

Fervida praedicatione episcopi Comitis de Galen (1878–1946) incensus Lichtenberg d. 26° m. Augusti a. 1941° protestatus est contra neces nomine »euthanasiae« dissimulatas, quibus homines corpore vel anima impeditos clam necabantur. Professus est: «Anima mea sacerdotalis premitur onere con­scien­tiae scelerum, quae contra legem moralem et legem publicam fiunt. Etiamsi ego sim unicus, tamen a te, domine dux medicorum imperii (Herr Reichsärzteführer), rationem repeto illorum scelerum, quae tuo iussu et tua assensione fiunt et quae vindictam Domini vitae et mortis erga populum Germanicum excitabunt» (A. Erb, p. 80).

In diem 26um m. Octobris a. 1941° annuntiationem de suggesto ecclesiae recitandam praeparavit, qua libello cuidam antisemitico sine auctoris nomine propagato, re vera autem a factione Hitleriana NSDAP conscripto et distributo obsisteret (Landgericht Berlin PK Js 37/41 [321.41]). Lichtenberg scripsit: «In domibus Berolini charta sine nomine scripta divulgatur, qua Iudaei gravissimis contumeliis afficiuntur. Ibi dicitur omnem civem Germanum, qui falsa humanitate adductus Iudaeos aliquo modo, etsi comitate tantum vel beneficio, adiuvaret, proditionem populi sui facere. Nolite seduci isto spiritu minime Christi­ano, sed agite secundum summum Iesu Christi mandatum: ‹Diliges proximum tuum sicut te ip­sum›». Sed haec annuntiatio non iam potuit publice recitari, quod Lichtenberg d. 23° m. Octobris a. 1941° ab Occulta Civitatis Custodia (Gestapo) «propter actiones civitati infensas» com­prehensus est. Cum d. 25° m. Octobris inter­rogaretur, aperte professus est se deportationem Iudaeorum omnesque condiciones cum eadem con­iunctas ex animi sententia recusare, cum istae actiones contra summum mandatum Christianorum fierent, quod est: «Diliges proximum tuum sicut te ipsum». «Ego etiam in Iudaeo», inquit, «proximum meum cognosco, qui animam immortalem, secundum imaginem et simili­tudinem Dei creatam, habet. Quod autem iussum magistratus prohibere non possum, consilium cepi Iudaeos et Christianos Iudaicos in exilium comitari, ut eis ibi ut pastor animarum serviam. Hac occa­sione data Occultam Civitatis Custodiam oro, ut mihi talem potestatem concedant». In relatione finali Occultae Custodiae d. 3° Novembris con­scripta proprie vituperatur «mens contumax» Bernardi Lichtenberg ad­ver­sus regimen nationali­socialisti­cum eiusque actiones ad discriminationem phyleticam pertinentes, prae­sertim cum Lichtenberg com­pluries (sua sponte) se paratum esse dixisset ad ani­marum curam eorum hominum, qui castris tene­bantur. Hanc facultatem, quae primo pertineret ad clausum Iu­daeorum vicum nomine Litzmannstadt (Łódź), Occulta Custodia primo, etsi ambigue, pro­miserat, sed numquam serio consideraverat.

Die 3° m. Novembris a. 1941° iudex ordinarius Bernardum Lichtenberg comprehendi iussit, qui eodem die in custodiam inquisitionibus destinatam portatus est, cuius aedes sitae sunt in regione Alt-Moabit urbis Berolini. Captivus tenebatur in cella numero 367°. Contra mandatum comprehensorium Lichten­berg querelam detulit, quae d. 8° m. Novembris a iudicio speciali recusata est, quod Lichtenberg publi­cis preca­tionibus suis «pacem publicam turbavisset». In illis enim precationibus inesse vituperationem actionum publicarum instigatoriam. Lichtenberg esse vehementer suspectum de scelere contra legem insidias sub­dolas vetantem commisso in duobus casibus et de crimine, quod iure praedicandi abusus esset. Eius comprehensionem esse iure factam, «quod verbis rei ipsius prolatis suspicandum esset eum libertate recuperata abusurum esse ad scelus repetendum et propter gravitatem sceleris non fore tolerandum, ut reus in libertatem dimitteretur»

Hunc textum Latine vertit Andreas Fritsch.

 

[Nota editoris: Pars ultima auxilio machinae dialogicae Latine conversa est.]

Ex relatione Procuratoris Generalis ad Iudicium Territoriale Berolinense die 2 Decembris 1941 facta et die 5 Ianuarii anni sequentis aucta, Minister Iustitiae Imperii die 3 Martii persecutionem criminalem contra Bernardum Lichtenberg praecepit, quod scelus contra legem, quae insidias subdolas vetat, commissum esse putaverit.

Die 22 Maii 1942 Iudicium Speciale I Berolinense (praeside Vulfo Boeckmann, consiliariis Paulo Hinke et Ernesto Herfurth, accusatore Valthero Nuthmann) Bernardum Lichtenberg propter abusum praedicandi in uno casu et violationem § 2 legis, quae insidias subdolas vetat, in altero casu ad poenam carceris biennii damnavit, ex qua tempus in custodia praeventiva atque inquisitionis peractum detrahendum esset, necnon ad solvendas expensas iudicii ad summam 1185,78 RM condemnatum.

Advocatus Paulus Stenig, iurisprudentiae doctor, absolutionem petiverat; sed appellatio contra sententiam Iudicii Specialis non permittebatur.

Die 29 Maii 1942 Lichtenberg e custodia inquisitionis in cellam 232 carceris Tegelensis Berolini translatus est, ubi — nisi cum in nosocomio detineretur — usque ad finem detentionis permansit.

Petitiones de relaxatione condicionum custodiae, quas Episcopus Comes Preysing ob valetudinis periculum Lichtenbergii fecerat, frustra fuerunt, sicut etiam cautae intercessiones diplomaticae Nuntii Apostolici Caesaris Orsenigo.

Die 29 Septembris 1943 Episcopus Comes Preysing potuit ipsi Lichtenberg salutationem Summi Pontificis Pii XII tradere: «Nos consolati sumus», Papa die 30 Aprilis huius anni scripsit, «quod Catholici, imprimis Catholici Berolinenses, in afflictione non-ariorum multam caritatem praestiterint; atque hac occasione verbum peculiare paternae approbationis ac summae compassionis pro praelato captivitate detento, Lichtenberg, pronuntiamus.» Lichtenberg hac Pontificia participatione gaudio perfusus est (H. G. Mann, pp. 105 et 111).

Iam ante incarcerationem valetudine infirmus, Lichtenberg in carcere, ob alimentorum inopiam et sollicitudines vitae carcerariae, graviter aegrotavit. Ob morbum renum atque viae urinariae progressivum pluries in nosocomio curandus fuit. Etiam die, quo exspectabatur ut dimitteretur, in nosocomio carceris in gravissimo statu reperiebatur. Nihilominus non dimissus est, sed statim ad Occultam Custodiam (Gestapo) relatus atque in castra institutionis operariae Wuhlheide in regione Friedrichsfelde missus.

Summum Officium Securitatis Imperii eius translationem in castra coercitionis (KZ) prope urbem Dachau sita mandavit, quamvis periculum valetudinis eius in actis notatum esset. Die 3 Novembris 1943 Lichtenberg, cum aliis captivis in uno coniuncto itinere inclusus, in urbem Hof pervenit. Postero die, ob vitae discrimen evidentissimum, a medico carcerario in nosocomium urbis Hof translatus est. Ibi, die 5 Novembris 1943, feria VI Sacratissimi Cordis Iesu, circa horam XVIIIam, animam efflavit.

Contra opinionem corpus eius non crematum est, sed ab auctoritatibus localibus restitutum, Berolinum translatum et, post Missam pontificalem in Ecclesia Sancti Sebastiani die 16 Novembris 1943, in veteri coemeterio catholico Sanctae Hedvigis sepultum est. Ex anno 1965 reliquiae eius in crypta cathedralis Sanctae Hedvigis quiescunt.

Beatificatio eius ut martyris die 23 Iunii 1996 Berolini a Sancto Pontifice Ioanne Paulo II celebrata est, qui diem 5 Novembris diem memoriae liturgicae constituit. Anno 2004 auctoritas memorialis Yad Vashem in Israel beatum Bernardum Lichtenberg titulo «Iustus inter Gentes» honoravit.

 

Bibliographia selecta Lichtenbergiana

Alfons Erb, Bernhard Lichtenberg. Dompropst von St. Hedwig zu Berlin, Berolini 1946, 51968. – Kurtmartin Magiera, Bernhard Lich­ten­berg. «Der Gefangene im Herrn», Berolini 1963. – Walter Hruza, Dompropst Bernhard Lichtenberg. Artikel zum Selig­sprechungs-Prozeß, Berolini 1967. – Karl Grobbel, Bernhard Lichtenberg, Berolini 1967, ²1989. – Otto Ogiermann, Bis zum letzten Atemzug – Der Prozeß gegen Bernhard Lichtenberg, Dompropst an St. Hedwig in Berlin, Lipsiae [1968], 41983; editio abbreviata: Leutesdorf 1985; editio Italiana: Bresciae 1974; editio Polonica: Lutetiae Parisiorum 1983. – H. G. Mann, Prozeß Bernhard Lichtenberg. Ein Leben in Dokumenten, Berolini 1977. – Gotthard Klein (cur.), Berolinen. Canonizationis Servi Dei Bernardi Lichtenberg [Positio super martyrio]. Ed.: Congregatio de causis sanctorum, vol. I: Informatio, vol. II: Summarium – Documenta, vol. III: Summarium – Depositiones testium, Romae 1992. – Berolinen. Decretum super martyrio [d. 2° m. Iulii a. 1994°], in: Acta Apostolicae Sedis 86 (1994), pp. 990–992. – Dieter Hanky, Bernhard Lichten­berg. Priester – Bekenner – Martyrer « … ein Priester ohne Furcht und Tadel … », Berolini 1994. – Erich Kock, Er widerstand. Bern­hard Lichten­berg. Dompropst bei St. Hedwig Berlin, Berolini 1996. – Christian Feldmann, Wer glaubt, muß wider­stehen, Bernhard Lichtenberg – Karl Leisner, Friburgo–Basileae–Vindobonae 1996, pp. 15–146. – Ad abrogationem sententiae iudicii specialis [d. 17° m. Iunii a. 1996°], in: Neue Juristische Wochenschrift 1996, fasc. 41, col. 2740–2742. – Ioannes Paulus II, Litterae Apostolicae «Ego veni» [d. 23° m. Junii a. 1996°], in: Acta Apostolicae Sedis 89 (1997), p. 87 s. – Predigten und Ansprachen von Papst Johannes Paul II. bei seinem dritten Pastoralbesuch in Deutschland […], 21. bis 23. Juni 1996, Bonnae [s. a.], pp. 57–73. – Martin Höllen, Er wider­stand – Bern­hard Lichten­berg. Begleitheft zur Videokassette 42 55244, Berolini 1997. – Gotthard Klein, Seliger Bernhard Lichtenberg, Ratisbonae 1997, ²2025. – Lucia Scherz­berg, Kirchenreform mit Hilfe des Nationalsozialismus. Karl Adam als kon­textueller Theologe, Darmstadii 2001, pp. 267–276. – Tomasz Zagała, Kapłan w świecie bez boga. Ksiądz Bernard Lichtenberg z Oławy (1875–1943) [Capellanus in saeculo impio. Bernardus Lichten­berg presbyter Olaviensis], Vratislaviae 2003. – Kevin P. Spicer, Resisting the Third Reich. The Catholic Clergy in Hitler’s Berlin, DeKalb 2004, pp. 160–182, 213–220. – Eberhard Röhm / Jörg Thierfelder, Juden, Chri­sten, Deutsche 1933–1945, vol. 4/I, Stut­gardiae 2004, pp. 283–298. – Israel Gutman (Ed.), Lexikon der Gerechten unter den Völkern. Deutsche und Öster­reicher. Ed.: Daniel Fraenkel et Jakob Borut, Gottingae 2005, pp. 180–182. – Vor die Tür gesetzt. Im Nationalsozialismus verfolgte Berliner Stadt­ver­ord­nete und Magistrats­mit­glieder 1933–1945. Ed.: Christine Fischer-Defoy [et al.], Berolini 2006, p. 271 sq. – Barbara / Ludger Stühlmeyer, Bernhard Lichtenberg. Ich werde meinem Ge­wis­sen folgen, Kevelaer 2013, ²2018. – Caroline / Philipp von Ketteler, Bernhard Lichtenberg. Sein Leben für Kinder erzählt, Monasterii West­pha­lorum 2014. – Brenda Gaydosh, Bern­hard Lichten­berg. Roman Catholic Priest and Martyr of the Nazi Regime, Lanham [et al.] 2017.